Otto Olsson (1879−1964)

Tre latinska körsånger

opus 55

1. Jesu corona celsior
2. Auctor beate sæculi
3. Aeterne Rex altissime

  • Tillkomstår: Nr 1 komponerades 1927 och de två övriga omkring 1934-36.
  • Verktyp: Blandad kör a cappella
  • Textförfattare: Gammalkyrkliga latinska texter.
  • Dedikation: Nr 1 tillägnad Uppsala domkyrkas gosskör.
  • Speltid: Ca. 15-20 min

Exempel på tryckta utgåvor

Eriks musikförlag 1981
K 530

Beskrivning av verket

1. Jesu corona celsior: F-dur, H-dur, C-dur, 4/4, 68 takter
2. Auctor beate sæculi: Andante D-dur, H-dur 4/4, 88 takter
3. Aeterne Rex altissime: Allegro moderato D-dur 4/4, 81 takter


Libretto/text

1. Jesu corona celsior, et veritas sublimior, qui confitenti servulo reddis perenne praemium.

Da supplicanti coetui hujus rogatu, noxii remissionem criminis, rumpendo nexum vinculi.

Anni reverso tempore, dies refulsit lumine. quo sanctus hic de corpore migravit inter sidera

Ut sis perrenne mentibus paschale Jesu gaudium, a morte dira criminum, vitae renatos libera

Deo Patri sit Gloria et Filio,qui a mortuis surrexit, ac Paraclito, in sempiterna saecula.
Amen.

2. Auctor beate saeculi, Christe Redemptor omnium, Lumen Patris de lumine, Deusque verus de Deo.

Amor coegit te tuus  Mortale corpus sumere, Ut novus Adam redderes Quod vetus ill(e) abstulerat.

Ille amor almus artifex Terrae, marisque et siderum, Errata patrum miserans, Et nostra rumpens vincula.

Non corde discedat tuoVis illa amoris inclyti: Hoc fonte gentes hauriant Remissionis gratiam.

Percussum ad hoc est lancea, Passumque ad hoc est vulnera, Ut nos lavaret sordibus Unda fluente et sanguine.

Decus Parenti, et Filio, sanctoque sit Spiritui, quibus potestas, Gloria, regnumque in omne est sæculum. Amen.

3. Aeterne Rex altissime, redemptor et fidelium, cui mors perempta detulti summæ triumphum gloriæ.

Ascendis orbes siderum, quo te vocabat cœlitus collata, non humantius, rerum potestas omnium.

Ut trina rerum machina, cœlestium, terrestrium, et inferorum condita, flectat genu jam subdita.

Tremunt videntes Angeli versam vicem mortalium: peccat caro, mundat caro, regnat Deus Dei caro.

Sis ipse nostrum gaudium, manens olympo præmium, mundi regis qui fabricam, mundana vincens gaudia.

Hinc te precantes quæsumus, ignosce culpis omnibus, et corda sursum subleva ad te superna gratia.

Ut cum repente cœperis clarere nube judicis, pœnas repellas debitas, reddas coronas perditas.

Jesu, tibi sit gloria, qui victor in cœlum redis, cum Patre, et almo Spiritu, in sempiterna sæcula.